monumenta.ch > Plinius > sectio 65

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 65
{XVIII} Magna et urinae non ratio solum, sed etiam religio apud auctores invenitur digestae in genera, spadonum quoque ad fecunditatis veneficia. verum ex iis, quae referre fas sit, inpubium puerorum contra salivas aspidum, quas ptyadas vocant, quoniam venena in oculos hominum expuant, contra oculorum albugines, obscuritates, cicatrices, argema, palpebras et cum ervi farina contra adustiones, contra aurium pura vermiculosque, si decoquatur ad dimidias partes cum porro capitato ovo fictili. vaporatio quoque ea menses feminarum ciet.